- CALLIMACHUS
- I.CALLIMACHUSArchon Athenis, an. 4. Olymp. 107.II.CALLIMACHUSAtheniensis Dux praestantissimus, praeliô cum hostibus Persis commissô, quamplurimis hastilibus cum transfossus esset. et animam efflâsset, rectus sterit. Plut. in Paral.III.CALLIMACHUSAtheniensium Polemarchus, cum Dianae tot boves vovisset, quot in Marathone Barbaros occidislet, postquam plures occisi esseut, quam ut votum solvete poslet, capras im molavit.IV.CALLIMACHUSColophonius, Tatiano Oratione ad Gent. laudatus. Ut et Enseb. praepar. Euang. l. 10.V.CALLIMACHUSCyrenaeus Historicus et Poeta Batti et Mesalmae fil. discipulus Hermocratis Iasensis Grammatici, vixit apud Ptol. Philadelphum usque ad Euergetem Bibliothecae regiae praefectum. Scripsit pluriam, sed paucis, ingentem librum ingens malum vocare solitus, inter cetera opus de origine et causis Sacrorum, quae Α῎ιτια inscripsit. Martialis, ad Mammurram l. 10. Epîgr. 4. v. 11.Si non vis Mammurra tuos cognoscere mores,Nec te scire legas Aetia Callimachi.Conscripsit etiam in adversarium poema acerbissimurn, quem ficitô nomine Ibin appellavit. Edidit et hymnos, qui hodieque exstant: Item carmen de Beremces coma, quod Catullus transtulit, eum, cum Propertio. saepe imitatus. Vide Suid. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 15. et Ionsium de Script. Hist. Phil. l. 2. c. 5. Fuit etiam Callimachus iunior Poera ἐποποιὸς, ex superioris forore natus, Stasenoris, et Megatimae, quae Callimachi soror erat, filius, ut est apud Suidam. Sed huius non ita magnum nomen fuit.VI.CALLIMACHUSMedicus. Plin. l. 21. c. 3.VII.CALLIMACHUSSculptor τηξίτεχνος nominari voluit, quast artis interpellator, et qui eam in tenuiorem, exquisitioremque disciplinam reduxit, τήκειν enim liquesacere, conflareque signisicat. Nam ipse primus lapidem perforavit, minutatimque tractavit. Pausan. l. 1. et Plin. l. 34. c. 8. κακιζότεχνος legunt. At Vitruvio l. 4. c. 1. κατάτεχνος dicitur.VIII.CALLIMACHUSUmber, Mevaniâ, hodie Bevagna, in Ducatu Spoletano oriundus, Propertii conterraneus; qui Callimachi ineminit, l. 4. El. 1. v. 64.Umbria Romani patria Callimachi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.